Rozmiar: 15909 bajtów

- 91 -

1312, Mai 6. Ottmachau.

Der Pfarrer von Nossen erneuert seine Verzichtleistung hinsichtlich des Zehnten daselbst.

In nomine domini amen. Nos Sthephanus, Rudolfus, Heinricus, Arnoldus, plebani de Nyza, Cyginhals, Paschow, Lindinowe omnibus hanc litteram contuentibus profitemur, nos vidisse litteras non suspectas, nec viciatas in aliqua parte sui, de verbo ad verbum tenorem huiusmodi continentes: - No. LXIX. und No. XC. - Quamvis igitur predictus dominus Mar(tinus) bis in iudicio habito super iurisdictione decime de Ossyna, succumbens renuncciaverit eisdem, ut supradicitur, tamen sicut dominus . . abbas et dominus Cosmianus de ipso causantur, ipse Mar(tinus) iam aliquotiens dictam decimam neglecta consciencia rapuit et rusticos suos in hoc sacrilegio sibi non consentire volentes manu violenta inpignorans nihilominus a divinis exclusit. Prefatus autem dominus Cosmianus dictos rusticos, prout de iure potuit, pro detencione decime sue sentenciam feriens, ipsis interdictum fieri procuravit, et sic sepedicti rustici de Ossina utrobique per sentenciam et violenciam coartati, compulsi sunt propria, rura deserere multi ex iis et fugam inire, unde et dicta villa de Ossina dampnose iam in maxima parte periit, et dominus abbas in suo censu et dominus Cosm(ianus) in sua decima maximum sustinent detrimentum. Ne autem de cetero iamdictum dispendium eveniat, sed pocius dictus Mar(tinus) a predicta decima tamquam a sacrilegio temerarias manus abstineat, presentes duximus nostrurum sigillorum appensione munire. Datum et actum Nyze anno domini M°. CCC°. duodecimo, pridie Nonas Maii, presentibus hiis dominis et vicariis: Conrado capellano advocati ibidem, Laurencio, Conrado, Johanne, Dyonisio, Jacobo, Clemente et aliis pluribus fide dignis.

Ego eciam predictus Martinus prefate ecclesie de Ossyna plebanus omnibus profiteor in hiis scriptis, quod per fratres Mathiam et Johannem de Rathibor nomine monasterii sui de Kamenz ad presenciam domini Cosmiani et domini Arnoldi plebanorum de Othmachow et Lindinow personaliter evocatus et per eosdem patronos meos conventus super inpeticione decime de Ossina, de qua me ex quadam antiqua consuetudine intromiseram, reputans me ius habere in ipsa, sed quia super eo non valens autenticum meum in iudicio ostendere convictus succubiu per tres vices. Igitur cedo et abrenunctio exnunc tercia vice memorate decime non solum in minori Ossyna, sed eciam in maiori Ossyna, protestans me; nullam iurisdictionem habere in ipsa inpono nichilominus michi ipsi perpetuum silencium in hac causa, promitto eciam data fide sub privacione beneficii mei, cui dispendio me exnunc subicio in hiis scriptis: Quod si quando me de predicta decima de minori et maiori Ossyna intromisero, quoquomodo vel rusticos ad solucionem ipsius inquietavero, ex tunc dicta ecclesia mea de Ossyna iure vacante ad manus domini et patroni mei domini . . abbatis de Kamenz absque retractacione aliqua devolvetur. In cuius rei testimonium sigillum domini Arnoldi plebani de Lindinow et meum duxi presentibus apponendum. Datum et actum in Othmachow pridie Nonas Maii anno domini M°. CCC°. duodecimo presentibus hiis dominis: Cosmiano et Arnoldo plebanis de Othm(achow) et Lindin(ow) et fratribus Mathia et Johanne predictis, Woycone et Bulcone vicariis et aliis pluribus.

Or. Perg. An Pergamentstreifen hängen folgende Siegel: des Pfarrers Stephan von Neisse (Bild: der Apostel Jacobus [maior] in Pilgertracht, von ihm rechts ein knieender Geistlicher), des Pfarrers Rudolph von Ziegenhals (Bild: der h. Laurentius, als Schutzheiliger der Pfarrkirche zu Ziegenhals, auf dem Roste, darunter ein vierflammiges Feuer; über dem Märtyrer ein sechsstrahliger Stern und unterhalb ein Betender), des Pfarrers Arnold von Lindenau (drei übereinander gestellte symbolische Thiere, als Drache, Taube und Adler). Das vierte (ein nimbiertes Osterlamm mit Kreuzstab darstellend) Siegel ist das des Pfarrers Johann von Münsterberg, wie die Umschrift deutlich besagt; das fünfte S. endlich (Bild: eine heraldische Lilie mit der Umschrift: † S . MARTINI . PRESBIT.) gehört dem Pfarrer von Nossen an.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów